100b.
Sed inventus profecto est ille eloquens, quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur is? Complectar brevi,
disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta
graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit. Ne fuerit.
101.
Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de
qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere
possumus. Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed
illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi
eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis videre possumus. Is erit igitur
eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate,
magna graviter dicere.
102. Tota
mihi causa pro Caecina de verbis interdicti fuit: res involutas definiendo
explicavimus, mus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus. Fuit
ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti
sumus. Ius omne retinendae maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea
omni genere amplificationis exarsimus.
103. At
haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem
libris non reperitur gentis? Quod in Habiti? Quod in Corneli? Quod in plurimis
nostris defensionibus? Quae exempla selegissem, nisi vel nota esse
arbitrarer vel ipsi possent legere qui quaererent. Nulla est enim ullo in
genere laus [oratoris] cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non
perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.
104. Non
adsequimur; at quid sequi deceat videmus. Nec enim nunc de nobis, sed de re
dicimus; in quo tantum abest ut nostra miremur, et usque eo difficiles ac
morosi sumus, ut nobis non satis faciat ipse Demosthenes; qui quamquam unus
eminet inter omnis in omni genere dicendi, tamen non semper implet auris meas;
ita sunt avidae et capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desiderant.
|