109. An ego
Homero, Ennio, reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus
locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent, non numquam etiam ad
cotidianum genus sermonis accederent: ipse numquam ab illa acerrima contentione
discederem? Sed quid poetas divino ingenio profero? Histriones eos
vidimus quibus nihil posset in suo genere esse praestantius, qui non solum in
dissimillimis personis satis faciebant, cum tamen in suis versarentur, sed et
comoedum in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere vidimus: ego
non elaborem?
110.
Cum dico me, te, Brute, dico; nam in me quidem iam pridem effectum est quod
futurum fuit; tu autem eodem modo omnis causas ages? Aut aliquod causarum genus
repudiabis? Aut in isdem causis perpetuum et eundem spiritum sine ulla commutatione
obtinebis? Demosthenes quidem, cuius nuper inter imagines tuas ac tuorum, quod
eum credo amares, cum ad te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil
Lysiae subtilitate cedit, nihil argutiis et acumine Hyperidi, nil levitate
Aeschini et splendore verborum.
111.
Multae sunt eius totae orationes subtiles, ut contra Leptinem; multae totae
graves, ut quaedam Philippicae; multae variae, ut contra Aeschinem falsae
legationis, ut contra eundem pro causa Ctesiphontis. Iam illud medium quotiens
vult arripit et a gravissimo discedens eo potissimum delabitur. Clamores tamen
tum movet et tum in dicendo plurimum efficit, cum gravitatis locis utitur.
112.
Sed ab hoc parumper abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus:
rei potius, id est eloquentiae vim et naturam explicemus. Illud tamen quod iam
ante diximus meminerimus, nihil nos praecipiendi causa esse dicturos atque ita
potius acturos ut existimatores videamur loqui, non magistri. In quo tamen
longius saepe progredimur, quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui ea
multo quam nos qui quasi docere videmur habeas notiora, sed hunc librum etiam
si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari necesse est.
|