116. Et
quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid
quidque sit -- nisi enim inter eos qui disceptant convenit quid sit illud quod
ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest -- ,
explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta rei notitia
definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de
quo agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis, explicato genere cuiusque
rei videndum est quae sint eius generis sive formae sive partes, ut in eas
tribuatur omnis oratio.
117. Erit
igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit
nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus
fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium
popularemque intellegentiam accommodatius; idemque etiam, cum res postulabit,
genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque
redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat aut quo modo,
nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doctorem
volo.
118.
Nec vero a dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos
ac tractatos locos. Nihil enim de
religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil
de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio,
nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus,
quae saepe cadunt in causas et ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea
scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
|