119. De materia loquor
orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi. Volo enim prius habeat orator
rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque
dicat [aut quo modo] -- quem etiam, quo grandior sit et quodam modo excelsior,
ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia
profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas, excelsius
magnificentiusque et dicet et sentiet.
120. Cum illa divina cognoverit,
nolo ignoret ne haec quidem humana. Ius civile teneat, quo egent causae
forenses cotidie. Quid est enim turpius quam legitimarum et civilium
controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris ignarus?
Cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris ordinem, maxime scilicet
nostrae civitatis, sed etiam imperiosorum populorum et regum inlustrium; quem
laborem nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque
temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum septingentorum memoriam
uno libro conligavit. Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est
semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria rerum veterum
cum superiorum aetate contexitur? Commemoratio autem antiquitatis exemplorumque
prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et fidem.
121. Sic
igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse
in quo non aut res controversiam faciat aut verba: res aut de vero aut de recto
aut de nomine, verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in
sententia videtur esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui quod ex
praeterito verbo fieri solet, in quo quod est ambiguorum proprium res duas
significari videmus.
|