122. Cum
tam pauca sint genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt. Traditi sunt e quibus ea ducantur duplices
loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit
admirabilem orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur.
Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo
aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum; rem breviter
exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua
confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis
argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae
sumentur ad quamque rem confirmandam; post omnia peroratione inflammantem
restinguentemve concludere? Has partis quem ad modum tractet singulas difficile
dictu est hoc loco; nec enim semper tractantur uno modo.
123a. Quoniam autem
non quem doceam quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid deceat
viderit. Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum
personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro
omnibus nec cum omnibus eodem modo dicendum arbitror.
|