XIII. Sequitur enim ut de rumore dicendum
sit, cui maxime serviendum est. Sed quae dicta sunt omni superiore oratione,
eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris
ordinis, hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs
te defensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa
venisse appareat, bene te ut homines nosse, comiter appellare, adsidue ac
diligenter petere, benignum ac liberalem esse loquantur et existiment, domus ut
multa nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione
omnibus, re operaque multis, perficiatur id quod fieri potest labore et arte ac
diligentia, non ut ad populum ab his hominibus fama perveniat sed ut in his
studiis populus ipse versetur. Iam urbanam idam multitudinem et eorum studia
qui contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando, Manili causa recipienda,
Cornelio defendendo; excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem
splendidorum hominum voluntates haberet. Efficiendum etiam illud est ut sciant
omnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius
rationes te id adsequi quod petis pertinere. Postremo tota petitio cura ut
pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat
summam speciem ac dignitatem, ut etiam, si qua possit ratione, competitoribus
tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum
mores infamia. Atque etiam in hac petitione maxime videndum est ut spes rei
publicae bona de te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publica
capessenda est neque in senatu neque in contione. Sed haec tibi sunt retinenda:
ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae
fore, equites R. et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti ac
rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac
iudicio popularis fuisti te a suis commodis non alienum futurum.
|