1.
[Epeus] tempestate distractus a duce suo Nestore Metapontum condidit. Teucer,
non receptus a patre Telamone ob segnitiam non vindicatae fratris iniuriae,
Cyprum adpulsus cognominem patriae suae Salamina constituit: Pyrrhus, Achillis
filius, Epirum occupavit, Phidippus Ephyram in Thesprotia.
2.
At rex regum Agamemnon, tempestate in Cretam insulam reiectus, tres ibi urbes
statuit, duas a patriae nomine, unam a victoriae memoria, Mycenas, Tegeam,
Pergamum. Idem mox scelere patruelis fratris Aegisthi, hereditarium exercentis
in eum odium, et facinore uxoris oppressus occiditur.
3. Regni
potitur Aegisthus per annos septem. Hunc Orestes matremque, socia
consiliorum omnium sorore Electra, virilis animi femina, obtruncat. Factum eius
a diis comprobatum spatio vitae et felicitate imperii apparuit; quippe vixit
annis nonaginta, regnavit septuaginta. Quin se etiam a Pyrrho Achillis filio
virtute vindicavit; nam quod pactae eius Menelai atque Helenae filiae Hermiones
nuptias occupaverat, Delphis eum interfecit.
4.
Per haec tempora Lydus et Tyrrhenus fratres cum regnarent in Lydia, sterilitate
frugum compulsi sortiti sunt, uter cum parte multitudinis patria decederet. Sors Tyrrhenum contigit. Pervectus in
Italiam et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Post
Orestis interitum filii eius Penthilus et Tisamenus regnavere triennio.
|