1.
Hoc anno primum sanguine consulis Romani militis imbutae manus sunt; quippe Q.
Pompeius, collega Sullae, ab exercitu Cn. Pompei proconsulis seditione, sed
quam dux creaverat, interfectus est.
2.
Non erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior. Itaque cum ita civitas
Italiae data esset, ut in octo tribus contribuerentur novi cives ne potentia
eorum et multitudo veterum civium dignitatem frangeret plusque possent recepti
in beneficium quam auctores benefici, Cinna in omnibus tribubus eos se
distributurum pollicitus est: quo nomine ingentem totius Italiae frequentiam in
urbem acciverat.
3.
E qua pulsus collegae optimatiumque viribus cum in Campaniam tenderet,
ex auctoritate senatus consulatus ei abrogatus est suffectusque in eius locum
L. Cornelius Merula flamen dialis. Haec iniuri homine quam exemplo dignior
fuit.
4.
Tum Cinna corruptis primo centurionibus ac tribunis, mox etiam spe
largitionis militibus, ab eo exercitu, qui circa Nolam erat, recepius est. Is
cum universus in verba eius iurasset, retinens insignia consulatus patriae
bellum intulit. fretus ingenti numero novorum civium, e quorum delectu
trecentas amplius cohortes conscripserat ac triginta legionum instar
impleverat.
5.
Opus erat partibus auctoritate, cuius augendae gratia C. Marium cum
filio de exilio revocavit quique cum iis pulsi erant.
|