1. Dum bellum autem infert patriae
Cinna, Cn. Pompeius, Magni
pater, cuius praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum. ut
praescripsimus, usa erat res publica quique Asculum ceperat, circa quam urbem,
cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi forent, quinque et septuaginta
milia civium Romanorum. Amplius sexaginta Italicorum una die
conflixerant,
2.
frustratus spe continuandi consulatus ita se dubium mediumque partibus
praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret temporibusque insidiari videretur,
et huc atque illuc, unde spes maior adfulsisset potentiae, sese exercitumque
deflecteret.
3.
Sed ad ultimum magno atrocique proelia cum Cinna conflixit: cuius commissi
patratique sub ipsis moenibus focisque urbis Romanae pugnantibus
spectantibusque quam fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi potest.
4.
Post hoc cum utrumque exercitum velut parum beIlo exhaustum laceraret
pestilentia. Cn. Pompeius decessit. Cuius interitus voluptas amissorum aut
gladio aut morba civium paene damna repensata est. populusque Romanus quam vivo
iracundiam debuerat, in corpus mortui contulit.
5.
Seu duae seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus eius nominis ante
annos fere centum sexaginta septem Q. Pompeius cum Cn. Servilio consul fuit.
6.
Cinna et Marius haud incruentis utrimque certaminibus editis urbem occupaverunt,
sed prior ingressus Cinna de recipiendo Mario legem tulit.
|