Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXII

1. Mox C. Marius pestifero civibus suis reditu intravit moenia. Nihil illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana esset secuta: neque licentia gladiorum in mediocris saevitum. sed excelsissimi quoque atque eminentissimi civitatis viri variis suppliciorum generibus adfecti.

2. In iis consul Octavius, vir lenissimi animi, iussu Cinnae interfectus est. Merula autem, qui se sub adventum Cinnae consulatu abdicaverat, incisis venis superfusoque altaribus sanguine, quos saepe pro salute rei publicae flamen dialis precatus erat deos, eos in execrationem Cinnae partiumque eius tum precatus optime de re publica meritum spiritum reddidit.

3. M. Antonius, princeps civitatis atque eloquentiae, gladiis militum, quos ipsos facundia sua moratus erat, iussu Marii Cinnaeque confossus est. Q. Catulus, et aliarum virtutum et belli Cunbrici gloria,

4. quae illi eum Mario communis fuerat. celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se loco nuper calce harenaque perpolito inlatoque igni, qui vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo mortem magis voto quam arbitria inimicorum obiit.

5. Omnia erant praecipitia in re publica. nec tamen adhuc quisquam inveniebatur, qui bona civis Romani aut donare auderet aut petere sustineret. Postea id quoque accessit, ut saevitiae causam avaritia praeberet et modus culpae ex pecuniae modo constitueretur et qui fuisset locuples, fieret is nocens, suique quisque periculi merces foret, nec quidquam videretur turpe, quod esset quaestuosum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License