1. Secundum deinde consulatum Cinna et
septimum Marius in priorum dedecus iniit, cuius initio morbo oppressus
decessit, vir in bello hostibus, in otio civibus infestissimus quietisque
impatientissimus.
2.
In huius locum suffectus
Valerius Flaccus, turpissimae legis auctor, qua creditoribus quadrantem solvi
iusserat, cuius facti merita eum poena intra biennium consecuta est.
3.
Dominante in Italia Cinna
maior pars nobilitatis ad Sullam in Achaiam ac deinde post in Asiam perfugit.
Sulla interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas Boeotiamque et
Macedoniam ita dimicavit, ut et Athenas reciperet et plurimo circa multiplicis
Piraei portus munitiones labore expleto amplius ducenta milia hostium
interficeret nec minus multa caperet.
4.
Si quis hoc rebellandi
tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum
veri vetustatisque ignarus est: adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides
fuit, ut semper et in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani
Attica fieri praedicarent.
5.
Ceterum tum oppressi
Mithridatis armis homines miserrimae conditionis cum ab inimicis tenereatur,
oppugnabantur ab amicis et animos extra moenia, corpora necessitati servientes
intra muros habebant.
6.
Transgressus deinde in Asiam
Sulla parentem ad omnia supplicemque Mithridatem invenit, quem multatum pecunia
ac parte navium Asia omnibusque allis provinciis, quas armis occupaverat,
decedere coegit, captivos recepit, in perfugas noxiosque animadvertit, paternis,
id est Pontici finibus contentum esse iussit.
|