1. C. Flavius Fimbria, qui praefectus
equitum ante adventum Sullae Valerium Flaccum consularem virum interfecerat exercituque
occupato imperator appellatus forti Mithridatem pepulerat proelio, sub adventu
Sullae se ipse interemit, adulescens, quae pessime ausus erat, fortiter
executus.
2.
Eodem anno P. Laenas tribunus
plebis Sex. Lucilium, qui priore anno tribunus plebis fuerat, saxo Tarpeio
deiecit, et cum collegae eius, quibus diem dixerat, metu ad Sullam
profugissent, aqua ignique iis interdixit.
3.
Tum Sulla compositis
transmarinis rebus, cum ad eum primum omnium Romanorum legati Parthonun
venissent, et in iis quidam magi ex notis corporis respondissent caelestem eius
vitam et memoriam futuram, revectus in Italiam haud plura quam triginta
armatorum milia adversum ducenta amplius hostium exposuit Brundusii.
4.
Vix quidquam in Sullae
operibus clarius duxerim, quam quod cum per triennium Cinnanae Marianaeque
partes Italiam obsiderent, neque inlaturum se bellum iis dissimulavit nec quod
erat in manibus omisit, existimavitque ante frangendum hostem quam ulciscendum
civem, repulsoque externo metu, ubi quod alienum esset vicisset, superaret quod
erat domesticum.
5.
Ante adventum L. Sullae
Cinna seditione orta ab exercitu interemptus est, vir dignior, qui arbitrio
victorum moreretur quam iracundia militum. De quo vere dici potest,
ausum esse eum quae nemo auderet bonus, perfecisse quae a nullo nisi fortissimo
perfici possent, et fuisse eum in consultando temerarium, in exequendo virum.
Carbo nullo suffecto collega solus toto anno consul fuit.
|