1.
Putares Sullam venisse in Italiam non belli vindicem, sed pacis auctorem; anta
cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum,
agrorum, hominum, urbium perduxit in Campaniam temptavitque iustis legibus et
aequis conditionibus bellum componere; sed iis, quibus et res pessima et
immodica cupiditas erat, non poterat pax placere.
2.
Crescebat interim in dies Sullae exercitus confluentibus ad eum optimo
quoque et sanissimo. Felici deinde circa Capuam eventu Scipionem Norbanumque
consules superat, quorum Norbanus acie victus, Scipio ab exercitu suo desertus
ac proditus inviolatus a Sulla dimissus est.
3.
Adeo enim Sulla dissimilis fuit bellator ac victor, ut dum vincit, mitis
ac iustissimo lenior, post victoriam audito fuerit crudelior. Nam et consulem,
ut praediximus, exarmatum Quintumque Sertorium, pro quanti mox belli facem, et
multos alios, potitus eorum, dimisit incolumes, credo ut in eodem homine
duplicis ac diversissimi animi conspiceretur exemplum.
4.
Post victoriam namque ascendens montem Tifata cum C. Norbano concurrerat
Sulla gratis Dianae, cuius numini regio illa sacrata est, solvit; aquas
salubritate medendisque corporibus nobiles agrosque omnis addixit deae. Huius
gratae religionis memoriam et inscriptio templi adfixa posti hodieque et tabula
testatur aerea intra aedem.
|