1.
Deinde consules Carbo tertium et C. Marius, septiens consulis filius, annos
natus sex et viginti, vir animi magis quam aevi paterni, multa fortiterque
molitus neque usquam inferior nomine suo. Is apud Sacriportum pulsus a Sulla acie Praeneste, quod ante natura munitum
praesidiis firmaverat, se exercitumque contulit.
2.
Ne quid usquam malis publicis
deesset, in qua civitate semper virtutibus certatum erat, certabatur
sceleribus, optimusque sibi videbatur, qui fuerat pessimus. Quippe dum ad
Sacriportum dimicatur, Damasippus praetor Domitium consularem, Scaevolam Mucium,
pontificem maximum et divini humanique iuris auctorem celeberrimum, et C.
Carbonem praetorium, consulis fratrem, et Antistium aedilicium velut faventis
Sullae partibus in curia Hostilia trucidavit.
3.
Non perdat nobilissimi facti
gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor Antistii quae iugulato, ut praediximus,
viro gladio se ipsa transfixit. Quantum huius gloriae famaeque accessit
nunc virtute feminae! nec propria latet.
|