Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XXVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXVIII

1. Paulo ante quam Sulla ad Sacriportum dimicaret, magnificis proeliis partiurn eius viri hostium exercitum fuderant, duo Serviii apud Clusium, Metellus Pius apud Faventiam, N. Lucullus circa Fidentiam.

2. Videbantur finita belli civilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt. Quippe dictator creatus (cuius honoris usurpatio per annos centum et viginti intermissa; nam proximus post annum quam Hannibal Italia excesserat, uti adpareat populum Romanum usum dictatoris haud metu desiderasse tali quo timuisset potestatem) imperio, quo priores ad vindicandam maximis periculis rem publicam olim usi erant, eo in inmodicae crudelitatis licentiam usus est.

3. Primus ille, et utinam ultimus, exemplum proscriptionis invenit, ut in qua civitate petularitis convicii iudicium histrioni ex albo redditur, in ea iugulati civis Romani publice constitueretur auctoramentum, plurimumque haberet, qui plurimos interemisset, neque occisi hostis quam civis uberius foret praemium Geretque quisque merces mortis suae.

4. Nec tantum in eos, qui contra arma tulerant, sed in multos insontis saevitum. Adiectum etiam, ut bona proscriptorum venirent exclusique paternis opibus liberi etiam petendorum honorum iure prohiberentur simulque, quod indignissimum est, senatorum filii et onera ordinis sustinerent et iura perderent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License