1. Sub adventum in Italiam L. Sullae
Cn. Pompeius, eius Cn. Pompei filius, quem magnificentissimas res in
consulatu gessisse bello Marsico praediximus, tris et viginti annos natus,
abhinc annos centum et tredecim privatis ut opibus, ita consiliis magna ausus
magnificeque conata executus, ad vindicandam restituendamque dignitatem patriae
firmum ex agro Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus erat,
contraxit exercitum:
2.
cuius viri magnitudo multorum voluminum instar exigit, sed operis modus
paucis eum narrari iubet. Fuit hic genitus matre Lucilia stirpis senatoriae,
forma excellens, non ea, qua flos commendatur aetatis, sed ea dignitate
constantiaque, quae in illam conveniens arnplitudinem fortunamque eum ad
ultimum vitae comitata est diem; innocentia eximius, sanctitate praecipuus,
3.
eloquentia medius, potentiae, quae honoris causa ad eum deferretur, non
vi ab eo occuparetur, cupidissimus, dux bello peritissimus, civis in toga, nisi
ubi vereretur ne quem haberet paxem, modestissimus, amicitiarum tenax, in
offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, in accipienda
satisfactione facillimus, potentia sua numquam aut raro ad impotentiam usus,
4.
paene omnium vitiorum expers, nisi numeraretur inter maxima. in civitate
libera dominaque gentium indignari, cum omnes cives iure haberet pares,
quemquam aequalem dignitate conspicere.
5.
Hic a toga virili adsuetus commilitio prudentissimi ducis, parentis sui,
bonum et capax recta discendi ingenium singulari rerum militarium prudentia
excoluerat, ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompeius timeretur
validius.
|