1.
Tum M. Perpenna praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam animi,
Sertorium inter cenam Oscae interemit Romanisque certam victoriam, partibus
suis excidium, sibi turpissimam mortem pessimo auctoravit facinore. Metellus et Pompeius ex Hispaniis
triumphaverunt;
2.
sed Pompeius, hoc quoque
triumpho adhuc eques Romanus, ante diem quam consulatum iniret, curru urbem
invectus est.
.
Quem virum quis non miretur
per tot extraordinaria imperia in summum fastigium evectum iniquo tulisse
animo, C. Caesaris absentis in altero consulatu petendo senatum populumque
Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus omnia sibi ignoscere,
nihil aliis remittere, et invidiam rerum non ad causam, sed ad voluntatern
personasque dirigere.
3.
Hoc consulatu Pompeius
tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine re reliquerat.
4.
Dum Sertorianum bellum in
Hispania geritur, quattuor et sexaginta fugitivi e ludo gladiatorio Capua
profugientes duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuvium montem
petiere, mox crescente in dies multitudine gravibus variisque casibus adfecere Italiam.
5.
Quorum numerus in tantum
adulevit, ut qua, ultima dimica.vere acie, nonaginta milia hominum se Romano
exercitui opposuerint. Huius patrati gloria penes M. Crassum fuit, mox rei
publicae omnium consensu principem.
|