1. Converterat Cn. Pompei persona totum in se terrarum orbem
et per omnia maior civi habebatur. Qui cum consul perquam laudabiliter
iurasset se in nullam provinciam ex eo magistratu iturum idque servasset,
2.
post biennium A. Gabinius tribunus legem tulit, ut cum belli more, non
latrociniorum, orbem classibus iam, non furtivis expeditionibus piratae
terrerent quasdamque etiam Italiae urbes diripuissent, Cn. Pompeius ad eos
opprimendos mitteretur essetque ei imperiurn aequum in omnibus provinciis cum
proconsulibus usque ad quinquagesimum miliarium a mari. Quo scito paene totius
terrarum orbis imperium uni viro deferebatur;
3.
sed tamen idem hoc ante
septennium in M. Antonii praetura decretum erat.
4.
Sed interdum persona ut
exemplo nocet, ita invidiam auget aut levat: in Antonio homines aequo animo
passi erant; raro enim invidetur eorum honoribus, quorum vis non timetur:
contra in iis homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut
deposituri aut retenturi videntur et modum in voluntate habent. Dissuadebant
optimates, sed consilia impetu victa sunt.
|