1.Digna est memoria Q. Catuli cum
auctoritas tum verecundia. Qui cum dissuadens legem in contione dixisset esse
quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed nimium iam liberae rei publicae neque
omnia in uno reponenda adiecissetque: "si quid huic acciderit, quem in
eius locum substituetis?" subclamavit universa contio: "te, Q.
Catule". Tum ille victus consensu omnium et tam honorifico
civitatis testimonio e contione discessit '.
2.
Hic hominis verecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius, quod non
ultra contendit, plebis, quod dissuadentem et adversarium voluntatis suae vero
testimonio fraudare noluit.
3.
Per idem tempus Cotta iudicandi munus, quod C. Gracchus ereptum senatui
ad. equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter in utrumque
ordinem partitus est; Oto Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit.
4.
At Cn. Pompeius multis
et praeclaris viris in id bellum adsumptis discriptoque paene in omnis recessus
maris praesidio navium, brevi inexsuperabili manu terrarum orbem liberavit
praedonesque saepe multis iam aliis locis victos circa Ciliciam classe
adgressus fudit ac fugavit; et quo maturius bellum tam late diffusum
conficeret,
5.
reliquias eorum
contractas in urbibus remotoque mari loco in certa sede constituit.
6.
Sunt qui hoc carpant,
sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum
auctorem faceret; data enim facultate sine rapto vivendi rapinis arcuit.
|