1. Cum esset in fine bellum piraticum
et L. Lucullus, qui ante septem annos ex consulatu sortitus Asiam Mithridati
oppositus erat magnasque et memorabiles res ibi gesserat, Mithridatem saepe
multis locis fuderat, egregia Cyzicum liberarat victoria, Tigranem, regum
maximum, in Armenia vicerat ultimamque bello manum paene magis noluerat
imponere quam non potuerat, quia alioqui per omnia laudabilis et bello paene
invictus pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc administraret,
Manilius tribunus plebis, semper venalis et alienae minister potentiae, legem
tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur.
2.
Accepta ea magnisque
certatum inter imperatores iurgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae,
Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem obiiceret imperii neuterque ab altero
quod arguebat mentitus argui posset.
3.
Nam neque Pompeius, ut primum
ad rem publicam adgressus est, quemquam omnino parem tulit, et in quibus rebus
primus esse debebat, solus esse cupiebat (neque eo viro quisquam aut alia omnia
minus aut gloriam magis concupiit, in adpetendis honoribus inmodicus, in
gerendis verecundissimus, ut qui eos ut libentissime iniret, ita finiret aequo
animo, et quod cupisset, arbitrio suo sumeret, alieno deponeret)
4.
et Lucullus, summus
alioqui vir, profusae huius in aedificiis convictibusque et apparatibus
luxuriae primus auctor fuit, quem ob iniectas moles mari et receptum suffossis
montibus in terras mare haud infacete Magnus Pompeius Xerxen togatum vocare
adsueverat.
|