1. Per id tempus a Q. Metello Creta
insula, in populi Romani potestatem redacta est, quae ducibus Panare et
Lasthene quattuor et viginti milibus iuvenum coactis, velocitate pernicibus,
armorum laborumque patientissimis, sagittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos
exercitus fatigaverat.
2.
Ne ab huius quidem
usura gloriae temperavit animum Cn. Pompeius, quin victoriae partem conaretur
vindicare. Sed et Luculli et Metelli triumphum cum ipsorum singularis virtus,
tum etiam invidia Pompei apud optimum quemque fecit favorabilem.
3.
Per haec tempora M.
Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et ut vita
clarus, ita ingenio maximus, quique effecit, ne quorum arma viceramus, eorum
ingenio vinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum
utriusque ordinis virorum coniurationem singulari virtute, constantia, vigilia
curaque aperuit.
4.
Catilina metu
consularis imperi urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum
Cethegusque et alii clari nominis viri auctore senatu, iussu consulis in
carcere necati sunt.
|