1. Ille senatus dies, quo haec acta
sunt, virtutem M. Catonis iam multis in rebus conspicuarn atque praenitentem in
altissimo culmine locavit.
2.
Hic genitus proavo M.
Catone, principe illo familiae Porciae, homo Virtuti simillimus et per omnia
ingenio diis quam hominibus propior, qui numquam recte fecit, ut facere
videretur, sed quia aliter facere non potuerat, cuique id solum visum est
rationem habere, quod haberet iustitiam, omnibus humanis vitiis immunis semper
fortunam in sua potestate habuit .
3.
Hic tribunus plebis
designatus et adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent, ut per municipia
Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus
sententiam, tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo
ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam
fecit,
4.
sic irnpendentia ex ruinis
incendiisque urbis et commutatione status publici pericula exposuit, ita
consulis virtutem amplificavit, ut universus senatus in eius sententiam
transiret animadvertendumque in eos, quos praediximus, censeret maiorque pars
ordinis eius Ciceronern prosequerentur domum.
5.
At Catilina non segnius
conata obiit, quarn sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime
dimicans quem spiritum supplicio debuerat, proelio reddidit.
|