1. Dum haec in urbe Italiaque
geruntur, Cn. Pompeius
memorabile adversus Mithridaten, qui post Luculli profectionem magnas novi
exercitus viris reparaverat, bellum gessit.
2.
At rex fusus fugatusque et
omnibus exutus copiis Armeniam Tigranemque socer generum petiit, regem eius
temporis, nisi qua Luculli armis erat infractus, potentissimum.
3.
Simul itaque duos persecutus
Pompeius intravit Armeniam. Prior filius Tigranis, sed discors patri, pervenit
ad Pompeium;
4.
mox ipse supplex et praesens
se regnumque dicioni eius perrnisit, praefatus neminem alium neque Romanum
neque ullius gentis virum futurum fuisse, cuius se societati commissurus foret,
quam Cn. Pompeium; proin omnem sibi vel adversam vel secundam, cuius auctor
ille esset, fortunam tolerabilem futuram: non esse turpe ab eo vinci, quem
vincere esset nefas, neque inhoneste aliquem summitti huic, quem fortuna super
omnis extulisset.
5.
Servatus regi honos imperii,
sed multato ingenti pecunia, quae omnis, sicuti Pompeio moris erat, redacta in
quaestoris potestatern ac publicis descripta litteris. Syria aliaeque, quas
occupaverat, provinciae ereptae, et aliae restitutae populo Romano, aliae tum
primum in eius potestatem redactae, ut Syria, quae tum primum facta est
stipendiaria. Finis imperii regii terminatus Armenia .
|