1. Gallias primum a Domitio Fabioque, nepote
Pauli, qui Allobrogicus vocatus est, intratas cum exercitu, magna mox clade
nostra, saepe et adfectavimus et omisimus. Sed fulgentissimum C. Caesaris opus
in his conspicitur; quippe eius ductu auspiciisque infractae paene idem, quod
totus terrarum orbis, in aerarium conferunt stipendium.
2.
Ab eodem facta Numidicus
Ciliciam perdomuit Isauricus et post bellum Antiochinum Vulso Manlius
Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testarnento Nicomedis relicta
hereditaria. Divus Augustus praeter Hispanias aliasque gentis, quarum titulis
forum eius praenitet, paene idem facta Aegypto stipendiaria, quantum pater eius
Galliis, in aerarium reditus contulit.
3.
At Ti. Caesar quam certam
Hispanis parendi confessionem extorserat parens, Illyriis Delmatisque extorsit.
Raetiam autem et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos novas imperio
nostro subiunxit provincias. Ut has armis, ita auctorita.te Cappadociam
populo Romano fecit stipendairiam. Sed revertamur ad ordinem.
|