1. Secuta deinde Cn. Pompei
militia, gloriae laborisne maioris incertum est. Penetratae cum victoria Media,
Albania, Hiberia; deinde flexum agmen ad eas nationes, quae dextra atque intima
Ponti incolunt, Colchos Heniochosque et Achaeos, et oppressus auspiciis Pompei,
insidiis filii Pharnacis Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum praeter
Parthicos.
2.
Tum victor omnium quas adierat gentium Pompeius suoque et civium voto
maior et per omnia fortunam hominis egressus revertit in Italiam. Cuius reditum
favorabilem opinio fecerat; quippe plerique non sine exercitu venturum in urbem
adfirmarunt et libertati publicae statuturum arbitrio suo modum.
3.
Quo magis hoc homines timuerant, eo gratior civilis tanti imperatoris
reditus fuit: omni quippe Brundusii dimisso exercitu nihil praeter nomen
imperatoris retinens cum privato comitatu, quem semper illi astare moris fuit,
in urbem rediit magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit triumphum
longeque maiorem omni ante se inlata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo,
ex manubiis intulit.
4.
Absente Cn. Pompeio T.
Ampius et T. Labienus tribuni plebis legem tulerant, ut is ludis circensibus
corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem praetexta
coronaque aurea. Id ille non
plus quam semel, et hoc sane nimium fuit, usurpare sustinuit. Huius viri
fastigium tantis auctibus fortuna extulit, ut primum ex Africa, iterum ex
Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot partes terrarum orbis sunt, totidem
faceret monumenta victoriae suae. Numquam eminentia invidia carent.
5.
Itaque et Lucullus et Metellus Creticus memor tamen acceptae iniuriae,
non iniuste querens (quippe ornamentum triumphi eius captivos duces Pompeius
subduxerat) et cum iis pars optimatium refragabatur, ne aut promissa
civitatibus a Pompeio aut bene meritis praemia ad arbitrium eius
persolverentur.
|