1. Secutus deinde est consulatus C.
Caesaris, qui scribenti manum iniicit et quamlibet festinantem in se morari
cogit. Hic nobilissima Iuliorum genitus familia et, quod inter omnis
antiquitatis studiosos constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma
omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia
effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine
cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro,
sed sobrio neque iracundo simillimus,
2.
qui denique semper et cibo et sommo in vitam, non in voluptatem
uteretur, cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus atque idem Cinnae
gener, cuius filiam ut repudiaret nullo metu compelli potuit, cum M. Piso
consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam,
habuissetque fere duodeviginti annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est,
magis ministris Sullae adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus eum ad
necem mutata veste dissimilemque fortunae suae indutus habitum nocte urbe
elapsus est.
3.
Idem postea admodum iuvenis, cum a piratis captus esset, ita se per omne
spatium, quo ab iis retentus est, apud eos gessit, ut pariter iis terrori
venerationique esset, neque umquam aut nocte aut die (cur enim quod vel maximum
est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut
discingeretur, in hoc scilicet, ne si quando aliquid ex solito variaret,
suspectus iis, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret.
|