1. Longum est narrare, quid et quotiens
ausus sit, quanto opere conata eius qui obtinebat Asiam magistratus populi
Romani metu suo destituerit. Illud referatur documentum tanti mox
evasuri viri:
2.
quae nox eam diem secuta est, qua publica civitatium pecunia redemptus
est, ita tamen, ut cogeret ante obsides a piratis civitatibus dari, et privatus
et contracta classe tumultuaria invectus in eum locum, in quo ipsi praedones
erant, partem classis fugavit, partem mersit, aliquot navis multosque mortalis
cepit; laetusque nocturnae expeditionis triumpho ad suos revectus est,
3.
mandatisque custodiae quos ceperat, in Bithyniam perrexit ad proconsulem
Iuncum (idem enim Asiam eamque obtinebat) petens, ut auctor fieret sumendi de
captivis supplicii: quod (cum) ille se facturum negasset venditurumque captivos
dixisset (quippe sequebatur invidia inertiam), incredibili celeritate revectus
ad mare, priusquam de ea re ulli proconsulis redderentur epistulae, omnes, quos
ceperat, suffixit cruci.
|