1.
Idem mox ad sacerdotium ineundum (quippe absens pontifex factus erat in Cottae
consularis locum, cum paene puer a Mario Cinnaque flamen dialis creatus
victoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id
sacerdotium) festinans in Italiam, ne conspiceretur a praedonibus omnia tunc
obtinentibus maria et merito iam infestis sibi, quattuor scalmorum navem una
cum duobus amicis decemque servis ingressus effusissimum Adriatici maris
traiecit sinum.
2.
Quo quidem in cursu conspectis, ut putabat, piratarum navibus cum
exuisset vestem alligas setque pugionem ad femur alterutri se fortunae parans,
mox intellexit frustratum esse visum suum arborumque ex longinquo ordinem
antemnarum praebuisse imaginem.
3.
Reliqua eius acta in urbe, nobilissima Cn. Dola bellae accusatio et
maior civitatis in ea favor, quam reis praestari solet, contentionesque civiles
cum Q. Catulo atque aliis eminentissimis viris celeberrimae, et ante praeturam
victus in maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium confessione senatus
princeps, et restituta in aedilitate
4.
adversante quidem nobilitate monumenta C. Marii, simulque revocati ad ius
dignitatis proscriptorum liberi, et praetura quaesturaque mirabili virtute
atque industria obita in Hispania (cum esset quaestor sub Vetere Antistio, avo
huius Veteris consularis atque pontificis, duorum consularium et sacerdotum
patris, viri in tantum boni, in quantum humana simplicitas intellegi potest) quo
notiora sunt, minus egent stilo.
|