1.
Hoc igitur consule inter eum et Cn.
Pompeium et M. Crassum inita potentiae societas, quae urbi orbique terrarum nec
minus diverso cuique tempore ipsis exitiabilis fuit. Hoc consilium sequendi
Pompeius causam habuerat,
2.
ut tandem acta in
transmarinis provinciis, quibus, ut praediximus, multi obtrectabant, per
Caesarem confirma rentur consulem, Caesar autem, quod animadvertebat se cedendo
Pompei gloriae aucturum suam et invidia communis potentiae in illum relegata
confirmaturum vires suas, Crassus, ut quem principatum solus adsequi non
poterat, auctoritate Pompei, viribus teneret Caesaris,
3.
adfinitas etiam inter
Caesarem Pompeiumque contracta nupt¸s, quippe Iuliam, filiam C. Caesaris, Cn.
Magnus duxit uxorem.
4.
In hoc consulatu Caesar
legem tulit, ut ager Campanus plebei divideretur, suasore legis Pompeio. Ita
circiter viginti milia civium eo deducta et ius urbis restitutum post annos
circiter centum quinquaginta duos quam bello Punico ab Romanis Capua in formam
praefecturae redacta erat.
5.
Bibulus, collega
Caesaris, cum actiones eius magis vellet impedire quam posset, maiore parte
anni domi se tenuit. Quo facto dum augere vult invidiam collegae, auxit
potentiam. Tum Caesari decretae in quinquennium Galliae.
|