1. Per haec insequentiaque et quae
praedixirnus tempora amplius quadringenta milia hostium a C. Caesare caesa
sunt, plura capta; pugnatum saepe derecta acie, saepe in agminibus, saepe
eruptionibus, bis penetrata Britannia, novem denique aestatibus vix ulla non
iustissimus triumphus emeritus. Circa Alesiam vero tantae res gestae,
quantas audere vix hominis, perficere paene nullius nisi dei fuerit.
2.
Quarto ferme anno Caesar morabatur in Gall¸s, cum medium iam ex invidia
potentiae (et viva illa) male cohaerentis inter Cn. Pompeium et C. Caesarem
concordiae pignus Iulia, uxor Magni, decessit: atque omnia inter destinatos
tanto discrimini duces dirimente fortuna filius quoque parvus Pompei, Iulia
natus, intra breve spatium obiit. Tum in gladios
3.
caedesque civium furente ambitu, cuius neque finis reperiebatur nec
modus, tertius consulatus soli Cn. Pompeio etiam adversantium antea dignitati
eius iudicio delatus est, cuius ille honoris gloria veluti reconciliatis sibi
optimatibus maxime a C. Caesare alienatus est; sed eius consulatus omnem vim in
coercitionem ambitus exercuit.
4.
Quo tempore P. Clodius a Milone candid.ato consula,tus exemplo inutili,
facto salutari rei publicae circa Bovillas contracta ex occursu rixa iugulatus
est. Milonem reum non magis invidia facti quam Pompei damnavit voluntas.
5.
Quem quidem M. Cato palam lata absolvit sententia. Qui si rnaturius
tulisset, non defuissent qui sequerentur esemplum probarentque eum civem
occisum, quo nemo perniciosior rei publicae neque bonis inimicior vixerat.
|