1.
Intra breve deinde spatium belli civilis exarserunt initia, cum iustissimus
quisque et a Caesare et a Pompeio vellet dimitti exercitus; quippe Pompeius in
secundo consulatu Hispanias sibi decerni voluerat easque per triennium absens
ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium, consularem ac praetorium,
legatos suos, administrabat et iis, qui a Caesare dimittendos exercitus
contendebant, adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque, adversabatur.
2.
Qui si ante biennium, quam ad arrna itum est, perfectis muneribus
theatri et aliorum operum, quae ei circumdedit, gravissima temptatus valetudine
decessisset in Campania (quo quidem tempore universa Italia vota pto salute
eius primi omnium civiurn suscepit) defuisset fortunae destruendi eius locus,
et quam apud superos habuerat magnitutudinem, inlibatam detulisset ad inferos.
3.
Bello autem civili et tot, quae deinde per continuos viginti annos
consecuta sunt, malis non alius maiorem flagrantioremque quam C. Curio tribunus
plebis subiecit facem, vir nobilis, elo quens, audax, suae alienaeque et
fortunae et pudicitiae prodigus, homo ingeniosissime nequam et facundus malo
publico cuius animo [voluptatibus vel libidinibus]
4.
neque opes ullae neque cupiditates suAicere possent. Hic primo pro
Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur, pro re publica, mox simulatione
contra Pompeiurn et Caesarem, sed animo pro Caesare stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit,
ut accepimus, in medio relinquemus.
5.
Ad ultimum saluberrimas
coalescentis condiciones pacis, quas et Caesar iustissimo animo postulabat et
Pompeius aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cavente Cicerone
concordiae publicae. Harum praeteritarumque rerum ordo cum iustis aliorum
voluminibus promatur, tum, uti spero, nostris explicabitur.
6.
Nunc proposito operi
sua forma reddatur, si prius gratulatus ero Q. Catulo, duobus Lucullis
Metelloque et Hortensio, qui, cum sine invidia in re publica Qoruissent
eminuissentque sine periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali ante
initium bellorum civilium morte functi sunt.
|