1. Lentulo et Marcello consulibus post urbem
conditam annis septingentis et tribus, et annos octo et septuaginta ante quam
tu, M. Vinici, consulatum inires, bellum civile exarsit. Alterius ducis causa
melior videbatur, alterius erat firmior;
2.
hic omnia speciosa, illic
valentia; Pompeium senatus auctoritas, Caesarem militum armavit fiducia. Consules
senatusque causae non Pompeio summam imperii detulerunt.
3.
Nihil relictum a Caesare, quod servandae pacis causa temptari posset,
nihil receptum a Pompeianis, cum alter consul iusto esset ferocior, Lentulus
vero salva re publica salvus esse non posset, M. autem Cato moriendum ante,
quam ullam condicionem civis accipiendam rei publicae contenderet. Vir antiquus
et gravis Pompei partes laudaret magis, prudens sequeretur Caesaris, et illa
gloriosiora, haec terribiliora duceret.
4.
Ut deinde spretis omnibus quae Caesar postulaverat, tantummodo contentus
cum una legione titulum retinere provinciae, privatus in urbem veniret et se in
petitione consulatus suffragiis populi Rornani committeret decrevere, ratus
bellandum Caesar cum exercitu Rubiconem transiit. Cn. Pompeius consulesque et
maior pars senatus relicta urbe ac deinde Italia transmisere Dyrrachium.
|