1.
Proximo anno cum Dyrrachium ac vicina ei urbi regio castris Pompei obtineretur,
qui accitis ex ornnibus transmarinis provinciis legionibus, equitum ac peditum
auxilüs, regumque et tetrarcharum simulque dynastarum copiis inmanem exercitum
confecerat et mare praesidiis classium, ut rebatur, saepserat, quo minus Caesar
legiones posset transmittere,
2.
sua et celeritate et fortuna C. Caesar usus nihil in mora habuit, quo
minus eo quo vellet ipse exercitusque classibus perveniret, et primo paene
castris Pompei sua iungeret, mox etiam obsidione munimentisque eum
complecteretur. Sed inopia obsidentibus quam obsessis erat gravior.
3.
Tum Balbus Cornelius excedente humanam fidem temeritate ingressus castra
hostium saepiusgue cum Lentulo conlocutus consule, dubitante quanti se
venderet, illis incrementis fecit viam, quibus non in Hispania ex cive natus,
sed Hispanus, ia triumphum et pontificatum adsurgeret fieretque ex privato
consularis. Variatum deinde proeliis, sed uno longe magis Pompeianis prospero,
quo graviter impulsi sunt Caesaris milites.
|