1.
Tum Caesar cum exercitu fatalem victoriae suae Thessaliam petiit. Pompeius,
longe diversa aliis suadentibus,
2.
quorum plerique hortabantur, ut in Italiam transmitteret (neque hercules
quidquam partibus illis salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod
dignatione partium in dies ipsis magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem
secutus est.
3.
Aciem Pharsalicam et illum cruentissimum Romano nomini diem tantumque
utriusque exercitus profusum sanguinis et conlisa inter se duo rei publicae
capita effossumque alterum Romani imperii lumen et tot talesque Pompeianarum
partium caesos viros non recipit enarranda hic scripturae modus.
4.
lllud notandum est: ut primum C.Caesar inclinatam vidit Pompeianorurn
aciem, neque prius neque antiquius quidquam habuit, quam ut indemnes partes, ut
militari verbo ex consuetudine utar, dimitteret. Pro dii immortales,
5.
quod huius voluntatis
erga Brutum suae postea vir tam mitis pretiurn tulit! Nihil in illa victoria
mirabilius, magnificentius, clarius fuit,
6.
quam quod neminen nisi
acie consumptum civem patria, desideravit: sed munus misericordiae corrupit
pertinacia, cum libentius vitam victor iam daret, quam victi acciperent.
|