1. Tum fere anno
octogesimo post Troiam captam, centesimo et vicesimo quam Hercules ad deos
excesserat, Pelopis progenies, quae omni hoc tempore pulsis Heraclidis
Peloponnesi imperium obtinuerat, ab Herculis progenie expellitur. Duces
recuperandi impeii fuere Temenus, Cresphontes, Aristodemus, quorum abavus
fuerat. Eodem fere tempore Athenae sub regibus esse desierunt, quarum ultimus
rex fuit Codrus, Melanthi filius, vir non praetereundus. Quippe cum
Lacedaemonii gravi bello Atticos premerent respondissetque Pythius, quorum dux
ab hoste esset occisus, eos futuros superiores, deposita veste regia pastoralem
cultum induit, immixtusque castris hostium, de industria rixam ciens,
imprudenter interemptus est.
2. Codrum cum morte
aeterna gloria, Atheniensis secuta victoria est. Quis eum non miretur, qui iis
artibus mortem quaesierit, quibus ab ignavis vita quaeri solet? Huius filius
Medon primus archon Athenis fuit. Ab hoc posten apud Atticos dicti Medontidae,
sed hic insequentesque archontes usque ad Charopem, dum viverent, eum honorem
usurpabant, Peloponnesii digredientes finibus Atticis Megara, mediam Corintho
Athenisque urbem, condidere.
3. Ea tempestate et
Tyria classis, plurimum pollens mari, in ultimo Hispaniae tractu, in extremo
nostri orbis termino, in insula circumfusa Oceano, perexiguo a continenti
divisa freto, Gadis condidit. Ab iisdem post paucos annos in Africa Utica
condita est. Exclusi ab Heraclidis Orestis liberi iactatique cum variis casibus
tum saevitia maris quinto decimo anno sedem cepere circa Lesbum insulam.
|