Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LIV

1. Non fuit maior in Caesarem, quam in Pompeium fuerat, regis eorumque, quorum is auctoritaie regebatur, fides. Quippe cum venientem eum temptassent insidüs ac deinde bello lacessere auderent, utrique summorum imperatorum, alteri mortuo, alteri superstiti meritas poenas luere supplicüs.

2. Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc ubique vivebat nomine. Quippe ingens partium eius favor bellum excitaverat Africum, quod ciebat rex Iuba et Scipio, vir consularis, ante biennium quam extingueretur Pompeius, lectus ab eo socer,

3. eorumque copias auxerat M. Cato, ingenti cum difficultate itinerum locorumque inopia perductis ad eos legionibus. Qui vir cum summum ei a militibus deferretur imperium, honoratiori parere maluit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License