1.
Admonet promissae brevitatis
fides, quanto omnia transcursu dicenda sint. Sequens fortunam suam Caesar
pervectus in Africam est, quam occiso C. Curione, Iulianarum duce partium,
Pompeiani obtinebant exercitus. Ibi primo varia fortuna, mox pugnavit
sua, inclinataeque hostiorn copiae:
2.
nec dissimilis ibi adversus victos quam in priores clementia Caesaris
fuit. Victorem Africani belli Caesarem gravius excepit Hispaniense (nam victus
ab eo Pharnaces vix quidquam gloriae eius adstruxit), quod Cn. Pompeius, Magni
filius, adulescens impetus ad bella maximi, ingens ac terribile conflaverat,
undique ad eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequentium ex toto orbe
terrarurn auxiliis confluentibus.
3.
Sua Caesarem in Hispaniam cornitata fortuna est, sed nullum umquam
atrocius periculosiusque ab eo initum proelium, adeo ut plus quam dubio Marte
descenderet equo consistensque ante recedentem suorum aciem, increpata prius
fortuna, quod se in eum servasset exitum, denuntiaret militibus vestigio se non
recessurum: proinde viderent, quem et quo loco imperatorem deserturi forent.
4.
Verecundia magis quam virtute acies restituita, et a duce quam a milite
fortius. Cn. Pompeius gravis vulnere
inventus inter solitudines avias interemptus est; Labienum Varumque acies abstulit.
|