1.
Caesaris deinde testamentum apertum est, quo C. Octavium, nepotem sororis suae
Iuliae, adoptabat. De cuius origine, etiam si premit iter, pauca dicenda sunt.
Fuit C. Octavius ut non patricia,
2.
ita admodum speciosa equestri genitus familia, gravis, sanctus,
innocens, dives. Hic praetor inter nobilissimos viros creatus primo loco, cum
ei dignatio Iulia genitam Atiam conciliasset uxorem, ex eo honore sortitus
Macedoniam appellatusque in ea imperator, decedens ad petitionem consulatus
obiit praetextato relicto filio. Quem C. Caesar, maior eius avunculus,
3.
educatum apud Philippum vitricum dilexit ut suum, natumque annos
duodeviginti Hispaniensis militiae adsecutum se postea comitem habuit, numquam
aut alio usum hospitio quam suo aut alio vectum vehiculo, pontificatusque
sacerdotio puerum honoravit.
4.
Et patratis bellis civilibus ad erudiendam liberalibus disciplinis
singularis indolem iuvenis Apolloniam eum in studia miserat, mox belli Getici
ac deinde Parthici habiturus commilitonem.
5.
Cui ut est nuntiatum de caede avunculi, cum protinus ex vicinis
legionibus centuriones suam suorumque militum operam ei pollicerentur neque eam
spernendam Salvidienus et Agrippa dicerent, ille festinans pervenire in urbem
omnem ordinem ac rationem et necis et testamenti Brundusii comperit.
6.
Cui adventanti Romam inmanis amicorum occurrit frequentia, et cum
intraret urbem, solis orbis super caput eius curvatus aequaliter rotundatusque
in colorem arcus velut coronam tanti mox viri capiti imponens conspectus est.
|