1.
Non placebat Atiae matri Philippoque vitrico adiri nomen invidiosae fortunae
Caesaris, sed adserebant salutaria rei publicae terrarumque orbis fata
conditorem conservatoremque Romani nominis.
2.
Sprevit itaque caelestis animus humana consilia et cum periculo potius
summa quam tuto humilia proposuit sequi maluitque avunculo et Caesari de se
quam vitrico credere, dictitans nefas esse, quo nomine Caesari dignus esset
visus, semet ipsum sibi videri indignum.
3.
Hunc protinus Antonius consul superbe excepit (neque is erat contemptus,
sed metus) vixque admisso in Pompeianos hortos loquendi secum tempus dedit, mox
etiam velut insidiis eius petitus sceleste insimulare coepit, in quo turpiter
deprehensa eius vanitas est.
4.
Aperte deinde Antonii ac Dolabellae consulum ad nefandam dominationem
erupit furor. Sestertium septiens miliens, depositum a C. Caesare ad aedem
Opis, occupatum ad Antonio, actorum eiusdem insertis falsis civitatibus
inmunitatibusque corrupti commentarii atque omnia pretio temperata, vendente
rem publicam consule.
5.
Idem provinciam D. Bruto designato consuli decretam Galliam occupare
statuit, Dolabella transmarinas decrevit sibi; interque naturaliter
dissimillimos ac diversa volentis crescebat odium eoque C. Caesar iuvenis cotidianis
Antonii petebatur insidiis.
|