1.
Torpebat oppressa dominatione Antonii civitas. Indignatio et dolor omnibus, vis
ad resistendum nulli aderat, cum C. Caesar undevicesimum annum ingressus, mira
ausus ac summa consecutus privato consilio maiorem senatu pro re publica animum
habuit
2.
primumque a Calatia, mox a Casilino veteranos excivit paternos; quorum
exemplum secuti alii brevi in formam iusti coiere exercitus. Mox cum Antonius
occurrisset exercitui, quem ex transmarinis provinciis Brundusiuni venire
iusserat, legio Martia et quarta cognita et senatus voluntate et tanti iuvenis
indole sublatis signis ad Caesarem se contulerunt.
3.
Eum senatus honoratum equestri statua, quae hodieque in rostris posita
aetatem eius scriptura indicat (qui honor non alii per trecentos annos quam L.
Sullae et Cn. Pompeio et C. Caesari contigerat), pro praetore una cum consulibus
designatis Hirtio et Pansa bellum cum Antonio gerere iussit.
4.
Id ab eo annum agente vicesimum fortissime circa Mutinam administratum
est et D. Brutus obsidione liberatus. Antonius turpi ac nuda fuga coactus deserere
Italiam, consulum autem alter in acie, alter post paucos dies ex volnere mortem
obiit.
|