1.
Omnia ante quam fugaretur Antonius honorifice a senatu in Caesarem exercitumque
eius decreta sunt maxime auctore Cicerone; sed ut recessit metus, erupit
voluntas protinusque Pompeianis partibus rediit animus.
2.
Bruto Cassioque provinciae, quam iam ipsi sine ullo senatus consulto
occupaverant, decretae, laudati quicumque se iis exercitus tradidissent, omnia
transmarina imperia eorum commissa arbitrio.
3.
Quippe M. Brutus et C. Cassius, nunc metuentes arma Antonii, nunc ad
augendam eius invidiam simulantes se metuere, testati edictis libenter se vel
in perpetuo exilio victuros, dum rei publicae constaret concordia, nec uliam
belli civilis praebituros materiam, plurimum sibi honoris esse in conscientia
facti sui, profecti urbe atque Italia, intento ac pari animo sine auctoritate
publica provincias exercitusque occupaverant et, ubicumque ipsi essent,
praetexentes esse rem pubblicam, pecunias etiam, quae ex transmarinis
provinciis Romam ab quaestoribus deportabantur, a volentibus acceperant.
4.
Quae omnia senatus decretis comprensa et comprobata sunt et D. Bruto,
quod alieno beneficio viveret, decretus triumphus, Pansae atque Hirtii corpora
publica sepultura honorata,
5.
Caesaris adeo nulla habita mentio, ut legati, qui ad exercitum eius
missi erant, iuberentur summoto eo milites adloqui. Non fuit tam ingratus
exercitus, quam fuerat senatus; nam cum eam iniuriam dissimulando Caesar ipse
ferret, negavere milites sine imperatore suo ulla se audituros mandata.
6.
Hoc est illud tempus, quo Cicero insito amore Pompeianarum partium
Caesarem laudandum et tollendum censebat, cum aliud diceret, aliud intellegi
vellet.
|