1.
Suo praeteritum loco referatur; neque enim persona umbram actae rei capit. Dum
in acie Pharsalica acriter de summa rerum Caesar dimicat, M. Caelius, vir
eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque perfectior nec minus
ingeniose nequam, cum ne modica quidem solvere ac servari posset (quippe peior
illi res familiaris quam mens erat),
2.
in praetura novarum tabularum auctor extitit nequiitque senatus et
consulis auctoritate deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impetrato
reditu Iulianis partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris haud
occulte bellicum tumultum movens, primo summotus a re publica, mox consularibus
armis auctore senatu circa Thurios oppressus est.
3.
In incepto pari similis fortuna Milonis fuit, qui Compsam in Hirpinis
oppugnans ictusque lapide cum P. Clodio, tum patriae, quam armis petebat,
poenas dedit, vir inquies et ultra fortem temerarius.
4.
Quatenus autem aliquid ex omissis peto, notetur immodica et
intempestiva, libertate usos adversus C. Caesarem Marullum Epidium Flavumque
Caesetium tribunos plebis, dum arguunt in eo regni voluntatem, paene vim
dominationis expertos. In hoc tamen saepe lacessiti principis ira excessit,
5.
ut censoria potius contentus nota quam animadversione dictatoria
summoveret eos a re publica testareturque esse sibi miserrimum, quod aut natura
sua ei excedendum foret aut minuenda dignitas. Sed ad ordinem revertendum est.
|