1.
Tum Caesar et Antonius traiecerunt exercitus in Macedoniam et apud urbem Philippos
cum Bruto Cassioque acie concurrerunt. Cornu, cui Brutus praeerat, impulsis
hostibus castra Caesaris cepit (nam ipse Caesar, etiamsi infirmissimus
valetudine erat, obibat munia ducis, oratus etiam ab Artorio medico, ne in
castris remaneret, manifesta denuntiatione quietis territo), id autem, in quo
Cassius fuerat, fugatum ac male mulcatum in altiora se receperat loca.
2.
Tum Cassius ex sua fortuna eventum collegae aestimans, cum dimisisset
evocatum iussissetque nuatiare sibi, quae esset multitudo ac vis hominum, quae
ad se tenderet, tardius eo nuntiante, cum in vicino esset agmen cursu ad eum
tendentiurn neque pulvere facies aut signa denotari possent, existimans hostes
esse, qui irruerent, lacerna caput circumdedit extentamque cervicem interritus
liberto praebuit.
3. Deciderat Cassii caput cum evocatus
advenit nuntians Brutum esse victorem. Qui cum imperatorem prostratum videret:
"sequar", inquit, "eum, quem mea occidit tarditas, et ita in
gladium incubuit".
4.
Post paucos deinde dies
Brutus conflixit cum hostibus et victus acie cum in tumulum nocte ex fuga se
recepisset, impetravit a Stratone Aegeate, familiari suo, ut manum morituro
commodaret sibi;
5.
reiectoque laevo super
caput brachio, cum mucronem gladii eius dextera tenens sinistrae admovisset
mammillae ad eum ipsum locum, qua cor emicat, impellens se in vulnus uno ictu
transfixus expiravit protinus.
|