Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Velleius Paterculus Historia Romana IntraText CT - Text |
|
|
Caput LXXI1. Messalla, fulgentissimus iuvenis, proximus in illis castris Bruti Cassiique auctoritati, cum essent qui eum ducem poscerent, servari beneficio Caesaris maluit quam dubiam spem armorum temptare amplius; nec aut Caesari quidquam ex victoriis suis fuit laetius quam servasse Corvinum aut maius exemplum hominis grati ac pii, quam Corvinus in Caesarem fuit. Non aliud bellum cruentius caede clarissimorum virorum fuit. Tum Catonis filius cecidit; 2. eadem Lucullum Hortensiumque, eminentissimorum civium filios, fortuna abstulit; nam Varro ad ludibrium moriturus Antonii digna illo ac vera de exitu eius magna cum libertate ominatus est. Drusus Livius, Iuliae Augustae pater, et Varus Quintilius ne temptata quidem hostis misericordia alter se ipse in tabernaculo interemit, Varus autem liberti, quem id facere coegerat, manu, cum se insignibus honorum velasset, iugulatus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |