1. Hunc exitum M. Bruti partium
septimum et tricesimum annum agentis fortuna esse voluit, incorrupto animo eius
in diem, quae illi omnes virtutes unius temeritate facti abstulit.
2.
Fuit autem dux Cassius
melior, quanto vir Brutus: e quibus Brutum amicum habere malles, inimicum magis
timeres Cassium; in altero maior vis, in altero virtus: qui si vicissent,
quantum rei publicae interfuit Caesarem potius habere quam Antonium principem,
tantum retulisset habere Brutum quam Cassium.
3.
Cn. Domitius, pater L.
Domitii nuper a nobis visi, eminentissimae ac nobilissimae simplicitatis viri,
avus huius Cn. Domitii, clarissimi iuvenis, occupatis navibus cum magno
sequentium consilia sua comitatu fugae fortunaeque se commisit, semet ipso
contentus duce partium.
4.
Statius Murcus, qui classi
et custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi parte exercitus naviumque
Sex. Pompeium, Cn. Magni filium, qui ex Hispania revertens Siciliam armis
occupaverat, petiit.
5.
Ad quem et e Brutianis castris
et ex Italia aliisque terrarum partibus, quos praesenti periculo fortuna
subduxerat, proscripti confluebant: quippe nullum habentibus statum quilibet
dux erat idoneus, cum fortuna non electionem daret, sed perfugium ostenderet
exitialemque tempestatem fugientibus statio pro portu foret.
|