1. Fractis Brutianis Cassianisque partibus
Antonius transmarinas obiturus provincias substitit. Caesar in Italiam
se recepit eamque longe quam speraverat tumultuosiorem repperit. Quippe L.
Antonius consul,
2.
vitiorum fratris sui consors, sed virtutum, quae interdum in illo erant,
expers, modo apud veteranos criminatus Caesarem, modo eos, qui iussa divisione
praediorum nominatisque coloniis agros amiserant, ad arma conciens magnum
exercitum conflaverat. Ex altera parte uxor Antonii Fulvia, nihil muliebre
praeter corpus gerens, ornnia armis tumultuque miscebat.
3.
Haec belli sedem Praeneste ceperat; Antonius pulsus undique viribus
Caesaris Perusiam se contulerat: Plancus, Antonianarum adiutor partium, spem
magis ostenderat auxilii, quam opem ferebat Antonio.
4.
Usus Caesar virtute et fortuna sua Perusiam expugnavit. Antonium
inviolatum dimisit, in Perusinos magis ira militum quam voluntate saevitum
ducis: urbs incensa, cuius initium incendii princeps eius loci fecit Macedonicus,
qui subiecto rebus ac penatibus suis igni transfixum se gladio flammae intulit.
|