1.
Quod alieno testimonium redderem, eo non fraudabo avum meum. Quippe C.
Velleius, honoratissimo inter illos trecentos et sexaginta iudices loco a Cn.
Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Ti. Neronis praefectus fabrum, vir
nulli secundus, in Campania digressu Neronis a Neapoli, cuius ob singularem cum
eo amicitiam partium adiutor fuerat, gravis iam aetate et corpore cum comes
esse non posset, gladio se ipse transfixit.
2.
Inviolatam excedere Italia Caesar passus est Fulviam Plancumque, muliebris
fugae comitem. Nam Pollio Asinius cum septem legionibus, diu retenta in
potestate Antonii Venetia, magnis speciosisqoe rebus circa Altinum aliasque
eius regionis urbes editis, Antonium petens, vagum adhuc Domitium, quem
digressum e Brutianis castris post caedem eius praediximus et propriae classis
factum ducem, consiliis suis inlectum ac fide data iunxit Antonio:
3.
quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non minus a Pollione
in Antonium quam ab Antonio in Pollionem esse conlatum. Adventus deinde in
Italiam Antonii apparatusque contra eum Caesaris habuit belli metum, sed pax
circa Brundusium composita.
4.
Per quae tempora Rufi Salvidieni scelesta consilia patefacta sunt. Qui natus obscurissimis initiis parum
habebat summa accepisse et proximus a Cn. Pompeio ipsoque Caesare equestris
ordinis consul creatus esse, nisi in id ascendisset, e quo infra se et Caesarem
videret et rem publicam.
|