1.
Crescente in dies et classe et fama Pompei Caesar molem belli eius suscipere
statuit. Aedificandis navibus contrahendoque militi ac remigi navalibusque
adsuescendo certaminibus atque exercitationibus praefectus est M. Agrippa,
virtutis nobilissimae, labore, vigilia, periculo invictus parendique, sed uni,
scientissimus, aliis sane imperandi cupidus et per omnia extra dilationes
positus consultisque facta coniungens.
2.
Hic in Averno ac Lucrino lacu speciosissima classe fabricata cotidianis
exercitationibus militem remigemque ad summam et militaris et maritimae rei
perduxit scientiam. Hac classi Caesar, cum prius despondente ei Nerone, cui
ante nupta fuerat Liviam, auspicatis rei publicae ominibus duxisset eam uxorem,
Pompeio Siciliaeque bellum intulit.
3.
Sed virum humana ope invictum graviter eo tempore fortuna concussit:
quippe longe maiorem partem classis circa Veliam Palinurique promontorium
adorta vis Africi laceravit ac distulit. Ea patrando bello mora fuit, quod
postea dubia et interdum ancipiti fortuna gestum est.
4.
Nam et classis eodem loco vexata est tempestate, et ut navali primo
proelio apud Mylas ductu Agrippae pugnatum prospere, ita inopinato Pompeianae
classis adventu gravis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta
clades; neque ab ipso periculum abfuit. Legiones, quae cum Cornificio erant,
legato Caesaris, expositae in terram paene a Pompeio oppressae sunt.
5.
Sed ancipitis fortuna temporis mature virtute correcta: explicatis
quippe utriusque partis classibus paene omnibus exutus navibus Pompeius Asiam
fuga petivit iussuque M. Antonii, cuius opem petierat, dum inter ducem et
supplicem tumultuatur et nunc dignitatem retinet, nunc vitam precatur, a Titio
iugulatus est.
6.
Cui in tantum duravit hoc facinore contractum odium, ut mox ludos in
theatro Pompei faciens execratione populi spectaculo, quod praebebat,
pelleretur.
|