Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LXXXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXXXI

1. Subita deinde exercitus seditio, qui plexumque contemplatus frequentiam suam a disciplina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare non sustinet, partim severitate, partim liberalitate discussa principis,

2. speciosumque per idem tempus adiectum supplementum Campanae coloniae (veteranis in agros deductis qui coloniae veteranis in agros deductis qui coloniae eius relicti erant publici: pro his longe uberiores reditus duodecies sestertium in Creta insula redditi et aqua promissa, quae hodieque singulare et salubritaiis instrumentum et amoenitatis ornarnentum est.

3. Insigne coronae classicae, quo nemo umquam Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singulari virtute meruit. Vicior deinde Caesar reversus in urbem contractas emptionibus complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis se usibus destinare professus est, templumque Apollinis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo singulari extructum munificentia est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License