1.
Qua aestate Caesar tam prospere sepelivit in Sicilia bellum, fortuna, in
Caesare et in re publica mitis, saeviit ad Orientem. Quippe Antonius cum
tredecim legionibus ingressus Armeniam ac deinde Mediam et per eas regiones
Parthos petens habuit regem eorum obvium.
2.
Primoque duas legiones cum omnibus impedimentis tormentisque et Statiano
legato amisit, mox saepius ipse cum summo totius exercitus discrimine ea adiit
pericula, a quibus servari se posse desperaret, amissaque non minus quarta
parte militum captivi cuiusdam, sed Romani, consilio ac fide servatus est, qui
clade Crassiani exercitus captus, cum fortuna non animum mutasset, accessit
nocte ad stationem Romanam praedixitque, ne destinatum iter peterent, sed
diverso silvestrique pervaderent.
3.
Hoc M. Antonio ac tot illis legionibus saluti fuit; de quibus tamen
totoque exercitu haud minus pars quarta, ut praediximus, militum, calonum
servitiique desiderata tertia est; impedimentorum vix ulla superfuit. Hanc
tamen Antonius fugam suam, quia vivus exierat, victoriam voeabat. Qui tertia
aesta.te reversus in Armeniam regem eius Artavasden fraude deceptum catenis,
sed, ne quid honori deesset, aureis vinxit. Crescente deinde et amoris in
Cleopatram incendio et vitiorum,
4.
quae semper facultatibus licentiaque et adsentationibus aluntur,
magnitudine, bellum patriae inferre constituit, cum ante novum se Liberum
Patrem appellari iussisset, cum redimitus hederis crocotaque velatus aurea et
thyrsum tenens cothurnisque succinctus curru velut Liber Pater vectus esset
Alexandriae.
|